Glose
De nocte.Sicut totus praesentis saeculi cursus, etc., usque ad et hujusmodi secreto exercere.Surrexit.Cum quis fidelis ad agendum proximorum curam sollicite accingitur. Quod duobus modis facit, quia et eos, qui foris errant, ad fidem vocat; et qui in fide sunt, ut amplius operibus insistant; unde subdit:Deditque praedam domesticis suis.Dat praedam domesticis suis, cum eos, quos diabolus eripuit, eorum societati, qui in fide praecesserunt, conciliat. Dat ancillis suis cibaria, cum humiles quosque, et timore jussa servantes, ne lassescant pio labore, mercedis commemoratione reficit.